Вторник, 18.02.2014, 17:17 RSS
     
 
Главная » Статьи » Молитвы

Молитвы на латинском языке
ОСНОВНЫЕ МОЛИТВЫ НА ЛАТЫНИ


КРЕСТНОЕ ЗНАМЕНИЕ

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.



АПОСТОЛЬСКИЙ СИМВОЛ ВЕРЫ
(Верую...)



Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum: qui conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus: descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis: ascendit ad caelos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.


МОЛИТВА ГОСПОДНЯ
(Отче наш...)



Pater noster, qui es in caelis;
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a malo. Amen.


АНГЕЛЬСКОЕ ПРИВЕТСТВИЕ
(Радуйся, Мария...)


Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum:
benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.


МАЛОЕ СЛАВОСЛОВИЕ
(Слава...)



Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.



ФАТИМСКАЯ МОЛИТВА


Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.


МОЛИТВА ОБ УСОПШИХ


Requiem aeterna dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiestcant in pace. Amen.


СЛАВЬСЯ, ЦАРИЦА


Salve, Regina, Mater misericordiae;
vita, dulcedo et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Hevae.
ad te suspiramus gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.


РОЗАРИЙ

Rosarium
Pars primum - gaudiosa

Primum mysterium:
Annuntiatio Beatae Mariae Virginis et Verbi incarnatio
Secundum mysterium:
Visitatio Beatae Mariae Virginis
Tertium mysterium:
Nativitas Domini nostri Iesu Christi
Quartum mysterium:
Praesentatio Iesu in templo
Quintum mysterium:
Inventio Iesu in templo

Pars secunda - dolorosa

Primum mysterium:
Iesus in horto olivarum
Secundum mysterium:
Iesus flagellatus
Tertium mysterium:
Iesus spinis coronatus
Quartum mysterium:
Iesus crucem portans
Quintum mysterium:
Iesus in cruce moritur

Pars tertia - gloriosa

Primum mysterium:
Resurrectio Domini nostri Iesu Christi
Secundum mysterium:
Ascensio Domini nostri Iesu Christi
Tertium mysterium:
Spiritus Sanctus in apostolos descendens
Quartum mysterium:
Assumptio Beatae Mariae Virginis
Quintum mysterium:
Maria Virgo in caelis coronata



ПОД ТВОЮ ЗАЩИТУ


Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix:
nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus:
sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra;
tuo Filio nos reconsilia, tuo Filio nos commenda, tuo
Filio nos repraesenta.


МОЛИТВА СВЯТОГО БЕРНАРДА


Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia,
tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater, curro ad te venio, coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.



АНГЕЛ ГОСПОДЕНЬ


Angelus Domini nuntiavit Mariae.
- Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria ...
Ecce ancilla Domini.
- Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria ...

Et verbum caro factum est.
- Et habitavit in nobis.
Ave Maria ...
Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
- Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde:
ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Gloria…
Категория: Молитвы | Добавил: Доминик (30.12.2012)
Просмотров: 10330 | Рейтинг: 5.0/5
 
     
Шаблоны для сайтов на Ucoz